Page 1 of 1

De nominibus locorum Croatiae

Posted: 2018-08-24, 11:34
by FlatAssembler
Quod censetis de mea interpretatione alternativa nominum locorum Croatiae?
http://flatassembler.000webhostapp.com/toponyms.html
Paucis verbis, populus Croatiae nunc lingua Sclavica loquitur. Sed, ego nomina locorum Croatiae non e lingua Sclavica venisse puto. Si ea nomina Sclavica sint, Croatae intellegant ea, et ii plurima locorum nomina non intellegunt. Ergo, ego plurima eorum nominum e lingua Illyrica venisse puto. Lingua Illyrica numquam scripta est, sed ego puto eam e nominibus eis restaurari posse. Nomina enim locorum a verbis talibus, qualia "fons", "silva", "mons", "aqua" et "fluere" sunt, veniunt. Aliquae res grammaticae Illyricae restaurari etiam possunt.
Si ea verba linguae Illyricae vere restauravi, aliquae verba Illyrica verbis Latinis similia essent. Exampli gratia, aqua lingua Illyrica "api" appellabatur, silva lingua Illyrica "pis" appellabatur (simile Latino verbo "pinus"), et mons lingua Illyrica "kul" apellabatur (simile Latino verbo "collis").

(Longo tempore Latina non scripsi.)

Re: De nominibus locorum Croatiae

Posted: 2018-11-13, 6:42
by vijayjohn
Nōn dīligenter lēxī argumentum tuum, sed valdē mīrābilis vidētur!