UE et lingua latina

User avatar
Teutonius
Posts:349
Joined:2012-02-03, 8:59
Gender:male
Country:DEGermany (Deutschland)
UE et lingua latina

Postby Teutonius » 2013-01-05, 16:08

Abhinc multis annis, mihi propositium est saepius latine loqui velut lingua franca Unionis Europaeae. Nonnumquam eadem idea redit, disputatur, et deinde rursus exolescit.
Unioni Europaeae sunt 27 regiones et 23 linguae, et sumptus ad transferendum, tam loquendo quam scribendo, in dies multiplicatur. Nunc enim 700 amplius traductores cotidie necesse sunt ad quinquaginta consilia Comissionis Europaeae, et alterae dicae. Numerus documentorum duplicatur cum Senatus Europaeus convenit. Hoc dispendium/impendium manifestum est.
Medicus Svecus, Hans Malv, laborem de multilinguismo in Unione Europaea fecit, et conclusit solam Latinam Esperanticamue communem linguam Europae fieri posse.
Postremo sese inclinavit ad Esperanticam, quam credidit facilorem esse ad discendam quam Latinam.
Puto tamen eum non novisse methodum Oerberg et opus eius "Lingua Latina per se Illustrata", neque orationem eius de falsa Latinae difficultate.

Spero vos errores inventuros esse, ac mihi dicere velle? Gratias.
Fortasse etiam de argumentis colloqui possumus, si vultis?

User avatar
Babelfish
Posts:4444
Joined:2005-07-21, 12:00
Gender:male
Location:רחובות
Country:ILIsrael (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: UE et lingua latina

Postby Babelfish » 2013-01-11, 18:51

Tamquam Latīnam linguam rēstitūtam vidēre velim, commūnī Eurōpaeae linguae nōn crēdō, nam aliās linguās minōritātibus locūtās quoque conservandās putō.

User avatar
Bernard
Posts:4333
Joined:2010-11-19, 13:33
Gender:male
Country:DEGermany (Deutschland)

Re: UE et lingua latina

Postby Bernard » 2013-01-11, 19:15

Equidem plane assentior tibi, babelfish; neque enim Europa nostra, quae magna linguarum morum institutorum varietate abundat, comparari licet cum gente Iudaeorum terraque Israel, quae magnifico hominis litteratissimi, cui nomen erat Eliezer Ben-Jehuda, beneficio hac aetate gaudet usu linguae Hebraicae.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 10 guests