Provocatio ad linguas Latinam Graecamque tuendas

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Provocatio ad linguas Latinam Graecamque tuendas

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-16, 21:10

Iulia sodalibus spd.

Iam pridem hic propositura eram provocationem quam praeparaverunt apud Vivarium Novum, quae exhortatur ut linguae Graeca atque Latina excipiantur in tutelam UNESCOnis tamquam patrimonium generis humani.

Provocatio ad linguas Graecam Latinamque in patrimonium omnium gentium recipiendas

Saepe hominibus, ubicumque cultum humanitatemque invenerunt et coluerunt, hoc liquide apparuit, quam esset necessarius sermo, quo usi, cum variarum regionum confinia transcenderent, tum etiam cum iis cunctis, qui nomen sapientis quavis memoria assecuti essent, aevi voracitate demum superata, ita devincerentur ut eorum colloquia, indesinenti temporum mutatione emancipata, ab omnibus, quibus curae essent humanae litterae, qualibet aetate perciperentur. Quae quidem linguae, quamvis ex hominum usu iam pridem excidissent (si quidem in usu umquam fuerunt), nimirum multum fecerunt ad cultum sapientiae inventis corroborandum, hodieque sunt thesaurus adeo magnus ut dicere non audeamus, quanti reapse aestimari possit. Itaque Sanscritice permulta philosophorum praecepta antiquitus adservata ad nostram aetatem usque manaverunt, nec tantum penes Indos; itemque sermonibus Arabum Persarumque, quos classicos vocant, et sententiae mysticorum hominum, qui sufi sua ipsorum lingua appellantur, et cogitata doctorum virorum qui sive in sacris litteris sive in Platonis Aristotelisque doctrinis sua studia impenderunt, nobis omnibus traditae sunt; ne de lingua Hebraica dicamus: ea enim, nuper tantum in vitam revocata, per duo fere millennia Iudaeorum sapientiam iis tradidit formis, quae libris erant commissae et quodam modo consecratae; nedum de Sinensium sermone loquamur, quo Confucius atque Lao Tze suas doctrinas praeclare illustraverunt. Hae igitur linguae, necnon cultus unde ipsae sunt ortae, tamquam patrimonium, quod eximie custodiamus, omnes et singulae sunt habendae.
Gentes igitur quae Europam incolunt omnes tum Graecorum, tum Latinorum cultum et humanitatem tamquam fontem et caput, unde manaverunt et ipsae, necnon locupletissimum maiorum patrimonium, cuius ubertas numquam exhauriatur, pleno consensu iampridem agnoverunt. Siquidem lingua Graeca, quippe flexibilis atque ad omnes animi sensus exprimendos aptissima, perplurimis philosophis verba suppeditavit, qui de libertate ac virtute disseruerunt, necnon praecepta de re publica gerenda funditus excusserunt iidemque denique perfectas ideas et absolutas rerum humanarum flumen excedentes sibi aliisque contemplandas invenerunt. Haec igitur est lingua, quae etiamnum viris doctis praesto sit, cum agitur de ingeniorum inventis seu de qualibet doctrinarum, inter quas utique res medica non minus quam philosophia numeratur.
Sermo autem Romanorum, qui pro suo decore et captu ad res sub sensus cadentes propius pertinet, primo Graecorum hereditatem recepit, tum Europaeorum cultum longe ultra Romanorum confinia provexit, adeo ut innumeri homines, licet patria, religione, institutis inter sese differrent, una atque eadem Re Publica continerentur. In qua autem homines noniam vera atque unius populi dicione, ut tum, vigente Romanorum Imperio, coadunati erant; sed nihilominus binas omnium divitiarum et quidem pretiosissimas adservaverant, sermonem scilicet ac leges. Deinceps Christianus nuntius, e quo per totam Europam nova quaedam alimonia sanctimoniae tegumine vestita perfusa est, Latino sermone est nutritus, adauctus, divulgatus. Ac quidem primum Carolus ille Magnus eiusque successores in re publica gerenda, tum ii omnes, qui vitae monasticae dediti cunctas vires in monumentis litterarum servandis collocaverunt, deinde praeclari illi bonarum litterarum restitutores; omnes denique una atque per vices operam navaverunt ut linguae Latinae usum corroborarent eumque longe lateque in Europa divulgarent, quo demum evenit ut varietas illarum regionum maxima hac sermonis cognatione coniuncta servaretur. Ideo igitur sermo Romanorum tam diu vividus mansit, quoniam pro argumento semper accomodatus est proinde ac si renovatus esset. Nimirum Dantes et Thomas Aquinas Latinis verbis sua cogitata illustraverunt, nec minus Iordanus Bruno, Erasmus Roterodamus, Thomas Morus, Galilaeus Galilei, Renatus Cartesius, Godofredus Leibnitz, Isaac Newton, Carolus Gauss, una cum cuncto doctorum virorum choro philosophorumque omnium, quicumque in Europa condenda ac sustinenda partem habuerunt. Quapropter tum Graecorum sermo, tum etiam Romanorum in plagis quae ad solis occasum spectant fundamentum primaque elementa ad omnem firmam eruditionem usque ad medium saeculum XX praestitit. Unde factum est ut eorum vim etiamnum, quamvis saepe inscii, identidem accipiamus.
Nunc autem, ut tempora sunt, omnes homines in Europa magis magisque, et in dies quidem citius, ad artiorem coniunctionem spectare videntur. Immo vero mercatorum commeatus hominumque peregrinationes, quibus antea transitus non ita facile patebat, tandem inter Europae gentes fit sine magno negotio. Nunc opes omnium commutantur, nunc aerarium in communem usum venit ac perplurima ministeria, quorum officia antea seorsum administrabantur, nunc tandem ad totius Europae conspectum transcendunt. Quodsi de rationibus nummariis dicendum sit, nullus sane erit quem multum ad unitatem profectum esse lateat. Atqui eo magis nobis hoc officium impendet, videlicet ut omnes homines, qui inter cives Europae numerentur, conscii sibi fiant patrimonii communis earumque notarum, quae praeter ceteras sibi propriae appareant, nec cultus sui immemores sint, nedum duarum linguarum quae illi fuerunt tamquam naturale nutrimentum. Proinde haec omnia, si sapimus, quippe communem hereditatem in qua mens atque cuncta cogitata Europaeorum propria contineantur, nobis fovenda, colenda, propaganda sunt.
Econtra nostro aevo multi homines via huic adeo adversa grassari videntur, ut studium utriusque linguae gradatim e publicis scholis exterminetur. Inde nimirum maximum periculum doctis viris nostrarum terrarum impendet, ne ea, quae nos antecesserunt omnia, turpiter ignorentur ignorataque in oblivionem eiciantur. Neque decet nos parva et quidem perfunctoria doctrina, quae tantum operibus in vernaculum conversis nitatur aut, quod deterius est, meris auctorum enarrationibus ad mentem nostrorum temporum conformatis, esse contentos; neve nobis tantillum solacii satis fecerit, quod linguae maiorum nostrorum quibusdam in studiorum academiis ad futuros antiquitatis peritos reserventur. Siquidem hoc modo omnes illae disciplinae ad humanitatem pertinentes, non tam ad universam quandam institutionem cum veterum doctrina vere coniunctam, quam ad paucorum hominum lucrum commodumque, sua ipsarum natura repugnante, informabunt.
Quod si tres illos fontes, unde cultus Europaeus emanavit, recte consideramus, videlicet Graecum, Latinum et Christianum, facile sequitur, cum totam Italiam, ubi ob locorum opportunitatem perplurimae Graecorum coloniae floruerunt una cum egregiis philosophorum familiis, tum maxime Romam, quae hinc caput fuit maximi imperii, illinc vero sinus ad quem omnes Christi fideles per saeculorum decursum oculos conversos habebant; Italiam, inquam, quis temporum atque totius cultus prope cardinem non fuisse arbitrabitur?
Quapropter membra cuncta illius omnium gentium consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur ut hoc officium, quod tota in Europa maxime instat, diligenter observent, idest:
ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum in Europa sitarum linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse praesertim in publica institutione, quippe quae summam totius cultus in plagis ad Occidentem spectantibus orti, tum etiam ulterius in alias terras divulgati contineant.
Tum ut recipiant utramque linguam in totius humani generis patrimonium, in id utique quod non manibus tangi, sed mente animoque sane percipi potest. Etenim non modo ad gentes Europaeas, verum etiam ad eas omnes quae eius cultus ultra Europam partem habent, maxime pertinet: siquidem harum omnium cognatio in his duabus linguis sita est, cum hereditas communis eis sit per plus quam XX saecula probata ac perennata.
Deinde ut Rem publicam Italorum dignitate praesidii et quasi propugnaculi ad Graecum Latinumque sermonem provehendum impertiant, qui quidem sermones una cum philosophis doctrinis diu habebantur hodieque habendi sunt instrumenta aptissima ad liberam quandam eruditionem quae non ad minutissimam singularum provinciarum exquisitionem, sed ad firmam et universam doctrinarum orbis cognitionem multum faciat.
Nec minus ipsam Italiam ut receptaculum totius cultus et humanitatis ad Orbem occidentalem pertinentis promoveant, ita ut hae artes et studia non modo in Lyceis et Universitatibus, verum etiam inter doctrinarum naturalium antesignanos nec minus in spectaculis vulgatissimisque praeconiis foveantur, vulgentur, exhibeantur.

Calculum tuum adicias: http://www.vivariumnovum.net/unesco

Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest