Latin speakers

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Re: Latin speakers

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-09, 22:16

Iulia sodalibus suis s.p.d.
Scis quidem tu, optime Bernarde, me versari in foro cuius feci mentionem! (Licetne quaerere quot nomininbus utaris in interrete? :wink: ) Immo non versor tantum, sed maximi scito me id facere. Illud solum doleo, quod dixi, me in Latine loquendi sectione iam tacere solere cum nesciam quid dicam, quodammodo, cum in arte versificandi non multum valeam (bene scis quotiens auxilium tuum petiverim ad minima quaeque componenda) neque iam aenigmatis ludere placeat. Scis quidem illa duo themata ibi esse frequentissima, reliqua non valde florere, ceterum vero animum fori longe distare a Colloquiis Latinis qualia olim fuerunt.
Quase, situm abs te propositum memini me aliquando invenisse neque vero eo pervenisse ut nomen darem, aliquando autem in oblitionem cecidisse. Interdum opus est aliquo tempore donec adscribam me. Perosum est enim mihi garrire garriendi Latine causa, cum referat non forma tantum etsi Latina, vero et argumentum. De vanitatibus ne Latine quidem loqui placet, tunc imprimis, si a colloquentibus pro seriis habeantur, interest enim aliquid inter leve et vanum. Interdum autem esse videntur qui tali rei sint propensiores...

Modo (id est modo nunc, hunc ipsum scribens nuntium) cognovi Vivarii Novi moderatores parare petitionem, quae dicitur, ut linguae Latina atque Graeca ab UNESCOne declarentur patrimonium humani generis ad cultum humanum pertinens. Miror num id effici possit, et quem effectum id possit habere, si fiat...
Bene valete!

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-10, 10:07

Novissimo Iuliae nuntio lecto fieri non potest quin hendecasyllabos componam:

Proteus nonne tibi videtur ille
se qui nominibus tot ipse celat?


:lol:

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Latin speakers

Postby Babelfish » 2011-11-11, 16:15

IuliaPyrrha wrote:Video quae dicis, Quase, et adsentior tibi lamentanti quam pauci colloquio nostro Latino intersint.
:o Ne id putāte! Passivus sum lectōr plērumque, nam lente Latīne legō, sed aliōs mihi similēs hīc esse certus sum. Tālēs discussiōnēs quālem tuam maximum legere et "solvere" delectōr.

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-11, 17:47

Bernardus Pisci Babylonio sive Babelfish s.p.d.
Uxor mea legit hunc librum: Zeruya Shalev, Chajej ahava (Theodisce: Liebesleben). Forsitan tibi notus sit. De quo tu quid sentis?
Fac valeas. A. d. III Id. Nov.

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-11, 18:54

Babelfish wrote:
IuliaPyrrha wrote:Video quae dicis, Quase, et adsentior tibi lamentanti quam pauci colloquio nostro Latino intersint.
:o Ne id putāte! Passivus sum lectōr plērumque, nam lente Latīne legō, sed aliōs mihi similēs hīc esse certus sum. Tālēs discussiōnēs quālem tuam maximum legere et "solvere" delectōr.


Salvus sīs, ō Piscis Babylōnie! Ecce quod est mediō in interrēte scrībere: nēmō scīlicet lēctōrēs nōn praesentēs numerāre potest. :D

Cēterum, supersunt tibi, Babelfish, duae longae līneae: lēctŏr, dēlectŏr; etiam nonnullae desunt.

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-16, 13:08

Bernardus Quaso amico Russo s. p. d.
S.v.b.e. e.q.v. His temporibus petroleo utimur ad domicilium calefaciendum. Sed cogitamus, num melius sit gasio uti, idque hac de causa: nuper ex Russia per Mare Balticum in Germaniam perducti sunt tubi, quibus usi confidimus fore ut gasium semper affluens nobis suppeditetur. Equidem quod ad res oeconomicas attinet, Russiam et Germaniam puto idem velle atque idem nolle.
Cura ut valeas. A. d. XVI Kal. Dec. Ex Rhenania primo mane frigoribus affecta.

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-17, 19:22

Ave, optimè Bernarde! Apud nos aliquot jam dies terra nive cooperitur; cum haud multum sit nivis, non tamen dilabitur. :)

Rem autem œconomicam omninò ignoro.

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Re: Latin speakers

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-18, 1:30

Hic quidem Bristolii magna luxuria esse videtur si fenestrae vitro duplici sint praeditae... :? At est mihi spes ut iam mox vitris duplicis frui possim! :D

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Latin speakers

Postby Babelfish » 2011-11-18, 16:10

Apud nōs in Israele hiems advenit quoque, foris pluit et alget, sed nivem modo paucam super montēs habēmus.
Nōtus mihi est librum cuius fēcistī mentiōnem, o Bernarde, sed eum non lēgi.
Textum meae adlocūtiōnis ignoscite, in stilō litterārum nōn doctus sum :blush:

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-22, 11:15

Bernardus amicis suis pariter omnibus sal.
Regio cisrhenana, quam patriam meam esse nostis, his diebus insolita sane afficitur siccitate: caelum serenum, mitis autumnus, pluviae inopia… et Rhenus fluvius tanta aquarum laborat penuria, ut naves onerariae non conspiciantur nisi semiplenae. Sed ut fieri solet, alii lamentantur, alii laetantur, idque imprimis fabri qui domum nostram nuper novis contexerunt tegulis.
Quod paene praeterieram: memento, optime Babelfish sive Piscis Babyloni: Scribe modo, quidquid tibi in buccam venerit!
Valete. X Kal. Dec.
:D

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Re: Latin speakers

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-22, 22:14

Iulia sodalibus omnibus s.p.d.
Audivi de hoc, optime Bernarde, hunc quidem mensem Novembrem in Germania singularis esse siccitatis, neque ergo miror si et maximus Rhenus tali aestate afficitur. Abona noster vero omnino alio modo se gerere solet: Non enim afficitur imbribus deficientibus vel aestu, attamen non nisi bis in die naves valet ferre.
Nuper cum iucunde amico sermonicans atque una cum eo deridens omnium gentium mores linguae Latinae pronuntiandae eo pervenimus, ut quaesivimus cuius nationis pronuntiatus nobis sit gratissimus, neque vero illum significantes, qui uniuscuiusque gentis maxime accedat ad restitutum, sed ille mos quo et qui non tam elaborate Latine loquantur vel pronuntiato vernaculo usi verba Latina proferunt. Sane si quis Italus bene scit more restituto loqui, delicium est auribus, et nominare possum et nonnullos non Italos qui tamen suavissime Latine dicant. Sed hoc non agebamus, sed pronuntiandi mores vulgares omnium gentium proprios. Quod ad me attinet, facere non possum quin ceteris anteponam Bohemicum quodammodo raucum, sed qui quantitates valet servare, immo ipsa placet raucitas neque bene dicere possum cur ita sit. Amico illi autem maxime adridet Polonicus - linguis Slavonicis aliquid inesse videtur quod placeat aliis. Pronuntiatu meo domestico, scilicet Germanico, non valde delector, at id omnibus valet mihi in linguis, non tantum in Latinitate. Quid vobis videtur?
Bene valete!


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest