Latin speakers

hindupridemn
Posts: 127
Joined: 2011-07-22, 18:19
Real Name: Peter Bliss
Gender: male
Location: Rochester
Country: US United States (United States)
Contact:

Latin speakers

Postby hindupridemn » 2011-07-27, 19:46

I wan to learn Latin. Does anyone speak it?

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-07-29, 21:58

Equidem Latine loquor. But first of all your questions! :mrgreen:

User avatar
loqu
Posts: 11835
Joined: 2007-08-15, 21:12
Real Name: Daniel
Gender: male
Location: Sevilla [seˈβiʝa] (Andalucía), born in Cádiz [ˈkaði]

Re: Latin speakers

Postby loqu » 2011-07-30, 15:04

I get the feeling you erase your post and write it again every day, Bernard. :P
Dir la veritat sempre és revolucionari.

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-07-31, 11:58

Rem optime intellexisti, loqu; sed quo melius hindupridemn cognoscebam, eo saepius nuntium commutandum esse censebam. Fieri potest ut funditus quoque deleatur. :lol:

Fab_silvanus
Posts: 3
Joined: 2011-10-26, 9:22
Real Name: unknown
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Fab_silvanus » 2011-10-26, 10:01

Vobis salutem dico,

Et ego linguam Latinam vivam disco. Vnus ex optimis sitibus interretialibus est Schola.ning.com, quem tu Bernarde probabiliter novisti. Vbi quamdiuque linguam didicisti ? Nondum perfecte loquor, itaque precor ut me sine indulgentia emendes, si placet.

Valete quam optime,
In proximum,
Fabianus

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-10-29, 8:48

Bernardus Fabiano s. p. d.
Lingua Latina professio mea, amice spectatissime. Quid ergo mirum, si gaudeo hoc quoque loco facultatem mihi dari ad commercium epistularum Latinarum habendum cum sodalibus?
Cura ut valeas. A. d. IV Kal. Nov.

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-01, 18:07

Bene sit universo cœtui! :)

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-02, 16:18

Bernardus Quaso sal.
Non mediocriter gaudeo, amice, te hoc quoque loco apparuisse. Perpaucos enim scito mihi notos esse Russos qui Latine loquuntur. Spero te quam saepissime interfuturum esse nostro epistularum commercio. Ut finem faciam: ex te quaerere ausim, qua in Russiae regione tuum situm sit domicilium.
Fac valeas. IV Non. Nov.
:D

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-02, 17:46

Quasus Bernardo s. p. d.

Revera latinè loqui non soleo, neque tamen omitto latinitate meâ culinariâ ad scribendum uti. :) (Hôc scilicet tempore placet scribere cum accentibus secundùm morem Renascentiæ litterarum positis :D ). Linguam meâ sponte disco delectandi causa. Nonnullis foris ad linguam latinam spectantibus intersum; spero me etiam hîc versaturum esse, nam hoc forum pluribus dedicatum linguis mihi non displicet.

Habito Voronegiæ (Russicè Воронеж), quod oppidum, in Russiæ parte europæâ situm, 500 km à Moscuâ distat.

Cura ut quàm rectissimè valeas.

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Re: Latin speakers

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-06, 0:38

Iulia Bernardo Quaso Fabiano ceterisque universis sodalibus s.p.d.
Cum tam iucundum hic inveniam coetum, singulos cuius participes credo me iam complures aliis locis invenisse, facere non potui quin et ipsa nomen darem foro - praesertim cum, ut adsentiar Quaso nostro, ad linguas fere universas spectet! Licebit ergo mihi denique quaestionem illam qua vexabar de lingua Cambrica facere!
Bene valete!

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-06, 12:52

Bene tibi sit, Iulia! Tune est illa Iulia, quæ optimam colit Bibliothecam Latinam? :)

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-06, 13:20

Bernardus Quaso s. d. p.
His ipsis diebus, illustrissime amice, lego admirabilem sane librum qui inscribitur Мастер и Маргарита. Quem dono mihi natalicio dederunt amici optimi. Equidem prorsus nescio quem ad exitum Bulgacovus perducat narrationem: fateor animo me legere suspenso. -
Me quoque scito gaudere quod Iulia in forum intravit nostrum.
Quam felicissimum tibi precor diem Solis. VIII Id. Nov.

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-06, 20:51

Revera mirus liber est. :yep: Sunt etiam qui eum omnibus ceteris anteponant.

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Re: Latin speakers

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-06, 21:47

Haec eadem sum, Quase, quamquam propositum bibliothecae aliquantum languet, cum non, ut sperabamus, alii multi manum darent. At quae exstant exstant, neque omisi illum mathematicum adiungere cuius problema indago (vel non ipsam illam quaestionem quam proposuit, sed alias similis generis).
Librum de quo loquimini pro dolor omnino mihi est ignotus: Libetne certiorem me facere, ut melius intellegam quae dicatis?

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-08, 8:59

Crebriùs oportes scribamus, ne colloquium omninò exstinguatur. :)

Equidem olim ipsam rationem Bibliothecæ non optimè animo comprehendi, hoc est dubitabam ubi scriberem. Ceterùm, wikiis non admodùm sum peritus. Sed rectè dicis: quæ sunt in rete, manent; fortasse progressu temporis etiam augebunt. :)

In libro illo præclaro à Bulgakovo scripto, qui «Artifex et Margarita» inscribitur, de Satanæ agitur, qui Moscuam tempore Sovetorum visit, et nempè etiam de amore. Liber ingeniosissimè est scriptum. Vis ei inest quasi mystica.

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-08, 11:28

Bernardus Iuliae et Quaso sal.
Bulgacovus non mediocri me admiratione afficit, sed fateor non omnia quae scribit a me intellegi; quid mirum? parum enim peritus sum rerum Sovieticarum quas sua significat narratione sane mystica. Placet mihi imprimis, quid de Pontio Pilato et de Iesu ha-Nozri scripserit. Et stupor me defixit, cum legerem, quemadmodum Margarita unguento delibuta quasi maga per aera volaret; memoria enim teneo Apul. met. 3, 21. Quid plura? Librum iterum ac saepius a me oportet retractari…
Valete. A. d. VI. Id. Nov. Ex Rhenania.

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-08, 22:12

Ne dubitaveris, optime Bernarde, ex me quærere, si quærendi erit tibi voluntas; cùm non sim historicus nec homo litterarum doctus, rerum Soveticarum, opinor, sum peritior. :)

Rogo ne me parùm urbanum habeatis quòd in foris malo quasi commercium linguæ quàm commercium epistularum exercere. :)

Diem ex die hoc forum inspecto neque adhuc quempiam offendi sermonem in quo partem caperem (præter nostrum, scilicet). Cùm me foro ascriberem, in animo mihi erat hîc petere auxilium ad linguam septentrionalem discendam. Nondum tamen opus mihi est auxilii, quod quidem et alibi reperire possum. Jam hæreo, num ratio sit remanere. :hmm:

IuliaPyrrha
Posts: 11
Joined: 2011-11-06, 0:30
Country: GB United Kingdom (United Kingdom)

Re: Latin speakers

Postby IuliaPyrrha » 2011-11-08, 23:07

Iulia Quaso Bernardoque s.p.d.
Video quae dicis, Quase, et adsentior tibi lamentanti quam pauci colloquio nostro Latino intersint. Equidem me ascripsi quoniam interdum mihi fit ut habeam ubi auxilium quaerere possim si quando mihi exoriatur quaestio de linguis ignotis mihi, sicut illa de Cambrica, qua facta melius iudicare possum quomodo dicendum sit fluvii nomen Bristolium transfluentis, vel etiam Latinissime atque obscuratissime indicare me prope Abonam vivere, quae est portus antiquus Romanus situs in area quae nunc est Bristolii suburbium. Similia interdum mihi fiunt. Cogitabam num fieri possit huius fori auxilio fusius operam dare Bohemicae, cuius discendae impetus, eheu, languet, quamquam voluntate persistente, sed illud forum etiam languescere videtur. Ascripsi vero me cum viderem te Bernardumque hic colloquium alere, desiderosa iterum saepius de argumentis sermonicare Latine, quoniam id in Latine loquendi parte apud e-latein vix fieri videatur, agitur de aenigmatis poiesique, utrumque suo modo iucundum, at non sunt colloquia minora, quae dicuntur more Anglico, de libris aliisque argumentis, qualia fieri solebant et in Colloquiis Latinis Finnicis nunc quidem obsopitis, raris quibusdam exceptionibus.
Minime in animo mihi erat tam gravem tibi dare responsum, at iam est scriptum, maneat ergo.
Valete quam optime!

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Latin speakers

Postby Bernard » 2011-11-09, 8:28

Bernardus amicis suis pariter omnibus s. p. d.
Quamvis linguae Russicae non sim peritus, mi Quase, tamen litterae Russicae summo mihi sunt gaudio. Multa iam legi opera Tolstoiana, imprimis maximum illum librum qui inscribitur Vojna i mir. Bulgacovo cognito nunc revertor ad Dostoievscium, cuius opere quod inscribitur Brat’ja Karamazovy nonnullis ante annis vehementissime me commotum esse fateor. His ipsis diebus lego Zapiski iz mërtvogo doma. Sed doleo quod litterae Russicae saec. XX parum mihi notae sunt…
Ceterum censeo et illa fora Latina quorum abs te, Iulia, mentio facta est quam saepissime frequentanda esse.
Curate ut valeatis. V Id. Nov.

Quasus
Posts: 45
Joined: 2011-11-01, 16:49
Gender: male

Re: Latin speakers

Postby Quasus » 2011-11-09, 19:32

Revera, optime Bernarde, jam plus legisti operarum classicarum russicarum quàm ego! :) Quod quidem tibi philologi convenit. :)

Iulia, nonne nôsti latindiscussion.com/forum/ ? Equidem illo in foro satis versor; non rarò ibi fit opportunitas latinè colloquendi.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest