De oppido Rehovot

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

De oppido Rehovot

Postby Bernard » 2011-01-26, 14:24

Pax tecum, Babelfish!
Vivere te lego in oppido Rehovot. Libris vero divinis inspectis (Gen 26, 22) hunc repperi locum:
וַיַּעְתֵּ֣ק מִשָּׁ֗ם וַיַּחְפֹּר֙ בְּאֵ֣ר אַחֶ֔רֶת וְלֹ֥א רָב֖וּ עָלֶ֑יהָ וַיִּקְרָ֤א שְׁמָהּ֙ רְחֹבֹ֔ות וַיֹּ֗אמֶר כִּֽי־עַתָּ֞ה הִרְחִ֧יב יְהוָ֛ה לָ֖נוּ וּפָרִ֥ינוּ בָאָֽרֶץ׃
id est Latine:
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “ Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra ”.
Quibus verbis lectis paullulum perturbatum me esse fateor; nam nostra aetate oppidum alio loco situm videtur esse ac temporibus illis antiquissimis. Quae est causa?
:D

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: De oppido Rehovot

Postby Babelfish » 2011-01-29, 20:25

Salvē, Bernard!
Modernum oppidum nōmine Rehovot mīlle octingentēsimō nōnāgēsimō annō conditum est , et nōmen ēius de eōdem locō in Bibliā assumptum est.

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: De oppido Rehovot

Postby Bernard » 2011-02-02, 11:02

Gratias tibi ago, Piscis Babyloni, pro re explicata. רב תודות .


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest