De quodam foro Latine loquendi

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

De quodam foro Latine loquendi

Postby Bernard » 2010-11-21, 9:31

Bernardus amicis sal.
Quicumque vestrum, amici carissimi, iam scit Latine vel discit, ei hoc forum adeundum esse censeo: http://www.latein.at, imprimis illud forum quod inscribitur “Latine loquendi”. Multa et varia ibi inveniet themata…
Valete.
:idea:

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: De quodam foro Latine loquendi

Postby Babelfish » 2010-11-27, 11:42

Grātiās, amīce, sed quantulacumque sit mea scientia Latīnae, Germānam linguam etiam minus sciō :) Estne optiō transferendī pāginam in Anglicam linguam?
Native languages: Hebrew (he) & English (en)
My language pages: http://babelfish.50webs.com/

מן המקום בו אנו צודקים לא יפרחו לעולם פרחים באביב (יהודה עמיחי)
From the place where we are in the right, flowers will never grow in the spring (Yhuda Amihay)

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: De quodam foro Latine loquendi

Postby Bernard » 2010-11-27, 13:16

Babelfish wrote:... Estne optiō transferendī pāginam in Anglicam linguam?

שלום , pax tecum, amice!
Doleo, quod non est; neque tamen te animo cadere oportet; legendo enim disces!
:D

User avatar
Dminor
Language Forum Moderator
Posts: 3730
Joined: 2005-08-14, 20:29
Real Name: Stefan Norbruis
Gender: male
Location: Leiden, Netherlands
Country: NL The Netherlands (Nederland)

Re: De quodam foro Latine loquendi

Postby Dminor » 2010-11-29, 15:26

Gratias, ibine tibi nomen est consus? :cheery:
काव्यशास्त्रविनोदेन कालो गच्छति धीमताम् । व्यसनेन च मूर्खाणां निद्रया कलहेन वा

User avatar
Bernard
Posts: 4333
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: De quodam foro Latine loquendi

Postby Bernard » 2010-11-29, 20:04

Bernardus Batavo doctissimo sal.
Iam dudum Bataviam scio ingeniis scatere excellentissimis. Imprimis ante oculos mihi obversatur Lugdunum Batavorum, nobilissima illa urbs, arx omnium liberalium disciplinarum… Sed dic mihi quaeso - per ego te deos oro immortales, amice - qua ratione illud investigaveris nomen commenticium? :stunned: Utcumque se habet res, colamus et hoc loco Latinitatem!
Vale. III Kal. Dec. Ex Germania cisrhenana (hac ipsa hora nivibus obruta).

User avatar
Dminor
Language Forum Moderator
Posts: 3730
Joined: 2005-08-14, 20:29
Real Name: Stefan Norbruis
Gender: male
Location: Leiden, Netherlands
Country: NL The Netherlands (Nederland)

Re: De quodam foro Latine loquendi

Postby Dminor » 2010-11-29, 22:14

Nimium laudis, care. :mrgreen: Ego vicissim Latinitatem tuam vehementer admiror! Mihi videor cum ipso Cicerone vel simili loqui... Prode sis nobis arcanum tuum!

Quod ad commenticium meum pertinet, verba tua cum sensu tum specie sunt insigniora. :notme:

At deest mihi tempus hic scribendi omnino, nedum Latine... :(
काव्यशास्त्रविनोदेन कालो गच्छति धीमताम् । व्यसनेन च मूर्खाणां निद्रया कलहेन वा


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest