Page 39 of 39

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2017-02-11, 7:24
by vijayjohn
Dēpendet, utrum studium linguārum "lucubrāre" esse potest necne. :lol:

Vīsne mē subsequī? Tē ōrō scrībās esne fessus.

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2017-02-11, 16:41
by Bernard
vijayjohn wrote:...Vīsne mē subsequī? Tē ōrō scrībās sisne fessus.
Non sum fessus; nam satis dormivi.

Si me vis subsequi, te oro scribas utrum per scalas (i.e. pedibus) soleas in aedes ascendere an auxilio machinae scansoriae*.

_______________________________
* machina scansoria = lift (cf. Vitr. 10, 1, 1).

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2017-02-11, 19:02
by vijayjohn
Nec per scālās nec auxiliō māchinae scansōriae soleō in aedēs ascendere, quod portae casae meae ēlevātiōne terrae sunt.

Quī mē subsequitur dēscrībat statum caelī, ubi habitat. :?:

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2017-02-14, 13:08
by Bernard
Caelo sereno hodie tempus vernum videmus non iam longe abesse.

Licebit tibi me subsequi, si dixeris sisne in patria tua anxius de terrae motibus.

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2017-09-18, 23:34
by vijayjohn
Dē mōtibus cuius generis? Dē mōtibus polīticīs? Aliquandō timeō mōtūs polīticōs in terrā hāc; aliquandō mōtūs nōn timeō.

Sī vīs mē subsequī, amābō tē, dīc nōbīs possīsne poēma (vel poēmata) recitāre.

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2017-10-11, 9:00
by Bernard
Possum, neque vero multa. :(

Si me vis subsequi, te oro dicas utrum Catalanis ius Hispaniam relinquendi dandum sit necne.

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2018-01-14, 6:46
by vijayjohn
Quamquam sērō advēnī, in istō forō interrētiāle est respōnsum fōrsitan iam ēvidēns! :P Ex meā sententiā dandum est Catalānīs iūs Hispāniam relinquendī.

Vīn' mē subsequī? Tē ōrō nōbīs dē statū caelī nārrēs, ubi habitēs.

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2018-02-04, 12:02
by Bernard
Hodie frigore caelique vexamur asperitate. Ninxit.

Quisquis mihi vult succedere, is scribat quem nostra aetate scriptorem maxime admiretur.

Re: Persona sub me (ludus)

Posted: 2018-11-17, 7:09
by vijayjohn
Nesciō quis sit...fōrsitan Bhimrao Ramji Ambedkar?

Sī mē vīs subsequī, tē ōrō scrībās sitne tibi dentiscalpium.