Persona sub me (ludus)

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-02-14, 18:35

Bēhehehehehehe! :P

Sī vis mē subsequī, tē ōrō dicās num causā Valentiniī Diēī quoddam speciāle fēcerīs.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-02-19, 15:49

Babelfish scripsit / wrote:...Sī vis mē subsequī, tē ōrō dicās num causā Valentiniī Diēī quoddam speciāle fēcerīs.
Mihi non opus est illo die Valentini, nam cottidie summam ego uxori pietatem studeo praestare.

Si me vis subsequi, te oro scribas quibus te cibis abstineas.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-02-20, 19:38

Praesertim iīs abstineō cibīs quī mihī nōn placent :mrgreen: Mēlongenīs, anīsō, adipibus pingueque carne, et cētera. Abstineō quoque Foie Gras et עגל חלב (etiam Anglōrum linguā hoc dicere nesciō) causā crudelitātis eōrum faciendī :(

Cur obiter "quibus te cibis" scripsistī? Nonnē nōminātīvus aut vocātīvus est?

Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num tuā in domō nunc sīs.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-02-27, 9:19

Cur obiter "quibus te cibis" scripsistī? Nonnē nōminātīvus aut vocātīvus est?

Salve Babelfish!
Quaestio sane legitima! Oro te accipias hoc responsum:
Duo sunt modi quibus tibi adhibere liceat verbum abstinendi: modus transitivus et modus intransitivus.
(a) modus transitivus: Cicero in epistulis familiaribus (7, 26, 2): “me ostreis et murenis facile abstinebam” (Quem abstinebam? Me.)
(b) modus intransitivus: Cicero in secundo De Divinatione libro (119): “fabā quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non venter infletur” (Deest “se”).
Scribere ergo nobis licet
aut “quibus te cibis abstineas” (in modo transitivo)
aut “quibus (tu) cibis abstineas” (in modo intransitivo; “tu” pronomen omitti licet).
Spero te contentum fore hoc responso.
... עגל חלב ...
Nonne est 'dairy calf'? Id est 'vitulus lactis acquirendi causa crudeliter tractatus'
:stop:

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-02-27, 9:21

Babelfish scripsit / wrote:Si me vis subsequi, te oro dicas num tuae domi nunc sis.
Hodie meae sum domi.
(tuae / meae domi] locativi! Et “tuae” et “meae” pronomina dicta sunt in casu locativo, non genetivo. Cicero scripsit [fam. 4, 7, 4]: “Romaene et domi tuae … an Mytilenis aut Rhodi malles vivere”.)

Si me vis subsequi, te oro scribas quo programmate machinam tuam computatricem instruxeris ne quod virus invadere posset.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-02-28, 19:49

AVG "līberā" (id est, grātīs) ēditionē ūtor. Fenestrās XP etiam habeō, paucī vīrī hōc systēma dēstinant...

Grātiās multās tibī prō explicātiōnibus! Nunc comprehendō quod possit aliquis abstinēre aliquō vel abstinēre aliquō. Dubitābam quoque quid locātīvus esset casus prōnōminis "tuus"...

Sī mē vis subsequī, tē ōrō rēspondeās num fusticulīs edere possīs orientī Asiānō modō.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-03-06, 9:41

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō rēspondeās num fusticulīs edere possīs orientī Asiānō modō.
Non possum, mihi enim nimis arduum est factu.

Vin' me subsequi? Licebit quidem, sed dic mihi quaeso sciasne tentorium statuere.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-03-06, 20:07

Nesciō. In exercitū tentōriolum duōbus militibus statuere didicimus, sed semel statuimus et hōc quōmodō facere iam diū oblītus sum.

Linguae quīs studet persōna sub me eīdem familiae linguārum appertinent omnēs.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-03-13, 6:19

Maximi mihi momenti sunt eae linguae quibus antiquis temporibus homines Hierosolymis Athenis Romae loquebantur: lingua Hebraica, lingua Graeca, lingua Latina. Nonne ex illis tribus urbibus cultus, humanitas, litterae artesque nostrae initium duxerunt suum? Haec mea est, ut ita dicam, linguarum familia.

Is qui me vult subsequi circulum aequinoctialem in Oceano transgressus per iocum sollemniter quasi baptizatus est.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-03-13, 18:00

Rēvērā, sīc! Nunc Aequātoriam in Kenyā transgressum esse atque certificātum recēpisse mē reminiscor :mrgreen:

Certificate of the Equator - small.JPG


Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās in quās catēgoriās quisquiliās sēparēs - biologicās, papyriās, vitreās et cētera.
You do not have the required permissions to view the files attached to this post.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-03-20, 7:11

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās in quās catēgoriās quisquiliās sēparēs - biologicās, papyriās, vitreās et cētera.
in quas categorias quisquilias separes] Puto te loqui de quisquiliis sive purgamentis in genera separandis.
Domi meae quattuor privatis utor receptaculis diversis coloribus infectis: recipiuntur receptaculo fusco purgamenta horti et culinae, caeruleo charta obsoleta, flavo res plasticae, rubro reliqua domus purgamenta. Alia in publico sunt receptacula quae impleri licet aliis rebus usu detritis, id est vasis vitreis, vestimentis, rebus electricis atque electronicis.
______________________________________________________________________________________
Si me vis subsequi, dic quaeso, hodiernamne observaveris solis defectionem.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-03-21, 14:11

Improsperē, nōn - sērō dormiī et oblītus sum hūius ēventī :oops:

Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num automaticā correctiōne ūtāris tēlephoniolō tuō.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-03-26, 8:45

Babelfish scripsit / wrote:... oblītus sum hūius ēventi…
Duo sunt vocabula:
eventum, eventi n. (secundae declinationis) et eventus, eventūs m. (quartae declinationis).
Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num automaticā correctiōne ūtāris tēlephoniolō tuō.
Non ego utor hac re; nam more vivo quasi antiquo :lol: .
-----------
Non prius tibi licebit me subsequi quam dixeris utrum in montibus praeruptis facile vertigine corripiaris necne.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-03-27, 18:24

Nōn facilē, fortassē haud - vertīginem nunquam altitūdinis causā sensī.

Praequam mē subsequāris, tē ōrō dicās utrum numerōs, cūm eōs digitīs? scriptōs videās, facilē verbīs Latīnē legās (exemplī grātiā 37 "trīginta septem") :mrgreen:

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-04-02, 20:38

Facile numeros Latine possum dicere; litterae enim Latinae professio mea.

Si me vis subsequi te oro dicas quomodo vel quo loco hoc anno pascha velis celebrare.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-04-04, 17:13

Pascham iam herī celebrāvimus, apud patruum amitamque meōs :)

Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num dēbita tua unquam crastinum postpōnās necnē.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-04-10, 11:38

Babelfish scripsit / wrote:...num dēbita tua unquam crastinum postpōnās necnē.
Fieri non potest quin fatear res molestas nonnumquam a me procrastinari.

Me subsequi non prius tibi licebit quam dixeris quid cum otiosus sis facere soleas.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-04-11, 16:07

Temporibus ōtiōsitātis apud computatrum meum sedēre soleō - lūdōs lūdens, programmata scribens et scīlicet linguīs studens :D

Sī quisquam mē subsequī vult, eum scribere oportet num in exsistentiam intellegentis vītae aliīs planētīs crēdat.

User avatar
Bernard
Posts: 4205
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-04-17, 7:25

Babelfish scripsit / wrote:...num in exsistentiam intellegentis vītae aliīs planētīs crēdat.
Equidem credo veri simile esse etiam aliis universi immensi locis vivere animalia ratione praedita, sed comprobari id nondum potest.

Quisquis me vult subsequi, is mihi dicat qua re nuperrime praeter modum gavisus sit.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-05-16, 13:39

Ahhh, recenter feminam occurrī et in ēius domum iimus et bāsiāvimus et tetigimus... :blush:
Tristē herī separāvimus.

Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num linguae novae studēre recenter coeperis necnē.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest