Persona sub me (ludus)

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-11-28, 19:49

Orbem terrae tempestātis commūtātiōne afficī crēdō, nesciō autem certē num nimiā sit ea commūtātiō.

Meō subsequentī curricula autocinetōrum placent - ea spectāre, lūdere apud computatrum et cētera.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-12-11, 13:52

Babelfish scripsit / wrote:...Meō subsequentī curricula autocinetōrum placent - ea spectāre, lūdere apud computatrum et cētera.
Illa curricula non eodem modo mihi placent quo fratri, sed scio ea esse utilia ad perficiendam artem qua autocineta tutiora et firmiora efficiantur: temptantur enim novi axes, novae rotae ex cummi factae, novi apparatus quibus autocineta frenari possint, et cetera eiusdem generis.

Si me vis subsequi, oro te dicas utrum legere mavis librum chartaceum an librum electronicum.

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-12-12, 19:05

Rēvērā nesciō, nam electronicum librum per sē nōn iam lēgī. Nonnumquam autem apud computatrum legere praeferō, potestātis verba in textō quaerendī causā.

Sī mē vis subsequī, dic sōdes num iam ninxit hornō ubī habitēs.

User avatar
Kohlensäure
Posts: 151
Joined: 2012-10-13, 11:06
Real Name: Agathe Bauer
Gender: male
Location: Hamburg
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Kohlensäure » 2014-12-14, 20:00

Te dico: In terra mea nix in hac hieme nondum apparuit. Frigus venire spero.

Persona sub me de munia molesta conqueri supervacuum esse putat.
Paras vuodenaika on talvi

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-12-19, 21:43

Kohlensäure scripsit / wrote:...Persona sub me de munia molesta conqueri supervacuum esse putat.
Ita esse puto. Perferre nos et obdurare oportet.

Vin' me subsequi? Licet quidem, sed oro te dicas quae vota anno MMXV ineunte tibi facienda esse censeas.

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-12-26, 20:01

Nōn certus sum num dēsīderātiōnem verbō vōtō significāverīs vel prōmissum... Utiquē dēsīderātio mea prīma amātricem nanciscī est, prōmissum mihī faciendum est plūs hāc causā labōrāre :blush:

Quisquis me subsequī vult, eum ōrō dicat num hominem celebrem cognōverit necnē.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-01-09, 20:14

Babelfish scripsit / wrote:Nōn certus sum ...
Placet mihi responsum tuum. :waytogo:
Quisquis me subsequī vult, eum ōrō dicat num hominem celebrem cognōverit necnē.
Doleo quod nondum hominem vere celebrem cognovi.

Si me vis subsequi, te oro dicas tollasne cachinnos cum ridiculas Mahometi aliorumque hominum aspicias imagines quas Charlie Hebdo publicat?

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-01-10, 16:36

Dēpendet. Aliquīs tālibus imāginibus rīdeō, aliquīs nōn, optimae eārum interdum sēriae sunt.

Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās quārum saltatiōnum passūs sciās, sī ecquid?.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-01-15, 16:29

Babelfish wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās quārum saltatiōnum passūs sciās, sī ecquid?.
O sanctae Pierii montis alumnae! Nihil aliud ego facere soleo nisi alterno pede pulsare terram. :lol:

Si mihi velis succedere, te oro scribas quo loco maxime tibi placeat deambulare, in urbe, in silva, in litore maris ...?

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-01-16, 19:04

Bernard wrote:O sanctae Pierii montis alumnae! Nihil aliud ego facere soleo nisi alterno pede pulsare terram. :lol:
Nequē ego :P Sed quid est "Pierius Mons"?
Bernard wrote:Si mihi velis succedere, te oro scribas quo loco maxime tibi placeat deambulare, in urbe, in silva, in litore maris ...?
Nōn satis deambulō :? Praeferō autem in nātūrā deambulāre, urbs densa est hominibus autocinetīsque.

Simplicem habeo quaestiōnem meō subsequentī: coffeam theamque cum lacte praefersne bibere?

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-01-17, 11:29

Babelfish scripsit / wrote:... Sed quid est "Pierius Mons"? ...
Salve, Babelfish!
Illae “sanctae Pierii montis alumnae” nihil aliud sunt nisi Musae. Quod vero ad saltandi artem pertinet, Terpsichore divino quodam adflatu nos tangit.
:D

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-01-22, 11:35

Babelfish scripsit / wrote:... coffeam theamque cum lacte praefersne bibere?
Hanc mihi proposui legem:
Lacte soleo temperare theam nigram (more Britannico!), neque vero theam viridem; lacte tempero et coffeam nigram, neque vero coffeam quae vocatur expressam.

Is qui me vult subsequi timet ne quando fiat calvus.

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-01-23, 20:17

Paulum, sīc. Longum habeō crīnem, quem āmittere nōlim; abdomen meum iam alescit :?

Mē subsequens rārē ēlectronicās ēius litterās dēlet, et ēius capsae (aut quōmodō Latīnē appellantur) opplentur.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-01-30, 11:11

Non conservo electrogrammata nisi ea quae maximi mihi videntur esse momenti. Cetera a me sine mora delentur.

:yep:

Is qui mihi vult succedere mox dentium medicum consulet ut dens sapiens sibi extrahatur.

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-01-30, 20:12

:o Nōn, et hoc facere nōn debēre me spērō!
(nonnē dens sapientiae appellātur?)

Sī vis mē subsequī, prīmum te ōrō dicās num additīciās vestēs induere vel domum calefacere praeferās.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-01-31, 15:58

Babelfish scripsit / wrote:...nonnē dens sapientiae appellātur?...
Salve, Babelfish.
dens sapientiae*] Ita est ut scribis :yep: , sed (quod sciam) etiam duo sunt alia vocabula: dens sapiens / dentes sapientes, dens serotinus / dentes serotini (i.e. 'teeth that come late').
Ceterum constat non esse priscum vocabulum Latinum, sed Senecam in quarto De beneficiis libro his usum esse verbis: "ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens" (cap. 6, § 6).
____________________________________________________________________________________
* dens sapientiae: שׁן־הבּינה] Nonne Latine potest reddi his verbis: dens intellegentiae? Qua de causa verbum Hebraicum paulo aptius videtur esse quam dens sapientiae; multum enim inter se differre puto sapientiam et intellegentiam: adulescens vel iuvenis intellegentiam quidem nancisci potest, sed perraro sapientiam.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-02-05, 22:19

Babelfish scripsit / wrote:...Sī vis mē subsequī, prīmum te ōrō dicās num additīciās vestēs induere vel domum calefacere praeferās.
Domi satis mihi quidem sunt caloris gradus XX° C vel LXVIII° F, sed plerumque indutus sum etiam veste ex vellere confecta.

Is, qui me vult subsequi, solet in limine domus pedes suos excalceare.

User avatar
Babelfish
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-02-06, 18:42

Sīc, meō in domiciliō ita soleō, quamquam apud parentēs nōn solitī sumus.

Mē subsequens quondam autocarrum onerārium ēgit.

User avatar
Bernard
Posts: 4211
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-02-13, 8:52

Babelfish scripsit / wrote:...Mē subsequens quondam autocarrum onerārium ēgit.
Adhuc nullum egi vehiculum huius generis.

Si in animo habes me subsequi, te oro dicas placeatne tibi apricari in maris litore.

vijayjohn
Language Forum Moderator
Posts: 17613
Joined: 2013-01-10, 8:49
Real Name: Vijay John
Gender: male
Location: Austin
Country: US United States (United States)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby vijayjohn » 2015-02-14, 5:22

Heu, heu! Nesciō, quia numquam in maris litore aprīcātus sum.

Mē subsequēns nōbīs dīcet, sī bālāre possit.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests