Persona sub me (ludus)

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-10-08, 10:53

Babelfish wrote:...Ēheu, continuare enim lūdum oblītus sum! Rēspondeat igitur subsequens particeps, num multās in argentariā habeat pecūniās.
Croesus non sum, :lol: sed cum satis mihi alio loco sit pecuniae, spero me in difficultatem nummariam non esse incursurum.
---------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Quicumque me vult subsequi, eum oro dicat quod museum in patria sua situm sibi videatur esse celeberrimum.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-10-10, 16:56

Nōn sōlum mihī sed etiam Vicipaediae vidētur mūsēum Isrāēlis in Hierosolymīs grandissimum esse nostrā in patriā.

Sī vis me subsequī, tē ōrō dicās num pedirotīs ire possis atque dēlectēris.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-10-15, 10:40

Babelfish scripsit / wrote:... mūsēum Isrāēlis in Hierosolymīs ...
Magna me, cum priore anno Hierosolymis essem, tenuit huius musei admiratio :praise: .
Sī vis me subsequī, tē ōrō dicās num pedirotīs ire possis atque dēlectēris.
Ad eam rem fateor prorsus me esse inhabilem. Malo birota vehi vel pedibus ire.

Quisquis me vult subsequi, is corporis sui pondus curat ne nimia quando laboret obesitate.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-10-16, 16:35

Nōn, sed iogā mē exerceō pedibusque nonnumquam eō.

Mē subsequentī sē photographāre ("selfie" capere) placet.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-10-24, 8:48

Babelfish scripsit / wrote:...Mē subsequentī sē photographāre ("selfie" capere) placet.
:nope: Nondum ipse hoc me modo photographavi. Si quidem pictor essem, penicillo coloribusque imaginem eius generis facerem; nunc vero satis habeo admirari celeberrimam illam tabulam pictam quam fecit Gustavus Corbetus*.

Quisquis mihi vult succedere, eum oro dicat quid faceret si de improviso fortunatus maximis divitiis abundaret.
______________
* Gallice: Gustave Courbet.

vijayjohn
Language Forum Moderator
Posts: 15804
Joined: 2013-01-10, 8:49
Real Name: Vijay John
Gender: male
Location: Austin
Country: US United States (United States)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby vijayjohn » 2014-10-25, 2:32

Casam exīrem, aeroplanum et aliam casam duōrum tabulātōrum emerem, ubīque iter facerem, amīcōs vīsitārem et societātem conderem. Sī amīcō pecūnia opus esset, eī statim darem. Comperīre temptārem quomodo dīvitiīs ūtī possem, ut pauperēs iuvārem.

Amābō tē, mē subsequī, sed prīmum dīc nōbīs, sī arborēs ascendere tibi placet.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-10-25, 12:12

vijayjohn wrote:... dīc nōbīs, sī arborēs ascendere tibi placeat.
Placebat quidem mihi cum puer essem, sed aetate me provectum arcet quidam metus.

Me subsequi tibi non licebit antequam dixeris utrum in culina tibi placeat laborare necne.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-10-25, 13:34

Infortūnātē nōn, nam nōn expertus sum coquus, tempus ergo patientiamque coquendī nōn habeō. Bonum autem edere cibum mē placet :mrgreen:

Successor meus, velut egō, cūm ēsuriat īrascitur...

User avatar
Irkan
Posts: 425
Joined: 2012-04-15, 13:34
Real Name: David
Gender: male
Location: Mollerussa
Country: ES Spain (España)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Irkan » 2014-10-27, 19:47

Vt esurio non irascor sed homo fio querens. Non moueo nisi certus cibum esse in coquina essem (Nunc esurio... cur eum dicturus eras?)

Homo me subsequens dicet num Latina lingua utitur extra forum hoc.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-10-31, 16:07

Irkan scripsit / wrote:...Homo me subsequens dicet num Latina lingua utatur extra forum hoc.
Ita est, nam alio quoque loco Latinarum epistularum commercium habeo cum amicis.

Si me velis subsequi, te oro dicas quem diem festum praecipue ames.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-11-01, 13:53

Hanc eandem quaestiōnem in forō alterīus linguae iam rēspondī :P Festum tabernāculōrum esse debet, nam ūnus est duōrum longissimōrum festōrum, septem diēbus constans; alterum enim pascha est, per quam cōnsuētūdināriē fermentum vītātur, difficile igitur pānem vel cervisiam obtinēre :(

Mē subsequentem rēspondēre ōrō eandem quaestiōnem, nam Christiānum festum eum indicāre exspectō :)

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-11-05, 13:56

Babelfish scripsit / wrote:... in forō alterīus linguae iam rēspondī ...
:mrgreen:
Mē subsequentem rēspondēre ōrō eandem quaestiōnem, nam Christiānum festum eum indicāre exspectō
:hmm: In Germania tria binorum dierum sunt festa quibus homines maxime delectantur: nativitas domini, pascha, pentecoste, sed dulcissime moventur animi hominum, praecipue puerorum puellarumque, festo nativitatis; alius enim alium iucundis afficit muneribus, idque sub parva abiete quae candelis ornata in domicilio posita est. Qui mos conservatur etiam a multis civibus qui religione se imbutos esse negant.

Si me velis subsequi, te oro scribas sisne ipse iam conatus facere versus.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-11-07, 18:32

Sī quaestiōnem correctē intellēxī, nōn - carmina scrībere nōn conātus sum.

Sī mē subsequēris, tē ōrō dicās num rūnās (ᚠᚢᚦᚩᚱᚳ :mrgreen: ) legere possīs.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-11-13, 19:58

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē subsequēris, tē ōrō dicās num rūnās (ᚠᚢᚦᚩᚱᚳ ... ) legere possīs.
ᚠᚢᚦᚩᚱᚳ, i.e. F U Þ A R K ] Novi quidem has litterarum formas, neque tamen eodem modo eas legere possum quo notas Latinas; latent enim in runis verba priscarum linguarum, quibus multis ante saeculis utebantur homines ‘ultimae Thules’. Considera modo antiquissimam inscriptionem lapidis runarum pleni qui in Suecia repertus est. Quae inscriptio nisi Britannice reddita esset, non intellexissem quid sibi vellent arcanae illae runae.
---------------------------------------
Quisquis me velit subsequi, is dicat oportet quot chilometra singulis horis pedibus iter faciens conficere possit.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-11-15, 15:55

Bernard wrote:Quisquis me velit subsequi, is dicat oportet quot chilometra singulis horis pedibus iter faciens conficere possit.
Nōn rēvērā mensus sum, sed mediānam hominum pedibus euntium vēlōcitātem quinque chilometrōrum per hōram mihī attribuam.
Bernard wrote:Quae inscriptio nisi Britannice reddita esset, non intellexissem quid sibi vellent arcanae illae runae.
Ignōtum est tibī textum Nordicā antiquā scriptum atque encryptum ne intellēxisse :lol:

Sī mē subsequī vis, tē ōrō dicās num semper librum prae somnō legēs.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-11-21, 7:40

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē subsequī vis, tē ōrō dicās num semper librum prae* somnō legēs.
:ohwell: Saepe mihi - non semper! - antequam obdormiscam liber est in manibus.
----------------------------------------------------------------------------------------
Dic mihi quaeso, si me vis subsequi, quot diebus feriatis singulis annis fruaris.
_______________________________________________________________________________________
* Nescio an aptius sit scribere "Sī mē subsequī vis, tē ōrō dicās num semper librum ante somnum legas", idque imprimis hac de causa: ‘prae’ praepositio referenda est ad locum, non ad tempus.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2014-11-21, 18:30

Nesciō exactē, nam chartulās meās mercēdum* hīc nōn habeō, sed inter quindecim et vīginti diēbus.
* Optima est translātiō quam prō "payslip" invēnī.
Grātiās prō correctiōnibus! Verbum "ante" oblītus sum, et subiunctīvum formans verbī "legere" peccāvī...

Praequam mē subsequēris, dic sōdes num habeās in animō hodiē domō exire.

User avatar
Kohlensäure
Posts: 151
Joined: 2012-10-13, 11:06
Real Name: Agathe Bauer
Gender: male
Location: Hamburg
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Kohlensäure » 2014-11-23, 20:47

hodierno die domum meum relinquere in animo non habui.

Persone sub me noctes vigilare amat.
Paras vuodenaika on talvi

Pendulum
Posts: 14
Joined: 2014-11-24, 17:49
Real Name: José Carlos Barbosa
Gender: male
Country: BR Brazil (Brasil)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Pendulum » 2014-11-24, 23:54

Kohlensäure wrote:hodierno die domum meum relinquere in animo non habui.

Persone sub me noctes vigilare amat.


Minime, vigil non sum. Nocte in lecto dormio somnioque. Dormio enim, ut possim somniare.

(Hic mihi primus nuntius est in forum. Parum latine scio. Estote patientes.)

Ludamus tunc. Homo sub me astrologiae vehementer credit.

User avatar
Bernard
Posts: 4182
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2014-11-28, 9:45

Pendulum scripsit / wrote:...Ludamus tunc. Homo sub me astrologiae vehementer credit.
Placet quidem mihi astrologia vel potius astronomia quae ratione ac via in nihil aliud inquirit nisi in astrorum naturam et motum, sed sane superstitiosos censeo esse eos homines qui astrologia usi ex stellarum siderumque motu futura putent posse praedici.

Si dixeris utrum orbem terrae nimia tempestatis commutatione affici putes necne, licebit tibi me subsequi.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest