Mihi non opus est illo die Valentini, nam cottidie summam ego uxori pietatem studeo praestare.Babelfish scripsit / wrote:...Sī vis mē subsequī, tē ōrō dicās num causā Valentiniī Diēī quoddam speciāle fēcerīs.
Cur obiter "quibus te cibis" scripsistī? Nonnē nōminātīvus aut vocātīvus est?
Nonne est 'dairy calf'? Id est 'vitulus lactis acquirendi causa crudeliter tractatus'... עגל חלב ...
Hodie meae sum domi.Babelfish scripsit / wrote:Si me vis subsequi, te oro dicas num tuae domi nunc sis.
Non possum, mihi enim nimis arduum est factu.Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō rēspondeās num fusticulīs edere possīs orientī Asiānō modō.
in quas categorias quisquilias separes] Puto te loqui de quisquiliis sive purgamentis in genera separandis.Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās in quās catēgoriās quisquiliās sēparēs - biologicās, papyriās, vitreās et cētera.
Duo sunt vocabula:Babelfish scripsit / wrote:... oblītus sum hūius ēventi…
Non ego utor hac re; nam more vivo quasi antiquo .Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num automaticā correctiōne ūtāris tēlephoniolō tuō.
Fieri non potest quin fatear res molestas nonnumquam a me procrastinari.Babelfish scripsit / wrote:...num dēbita tua unquam crastinum postpōnās necnē.
Equidem credo veri simile esse etiam aliis universi immensi locis vivere animalia ratione praedita, sed comprobari id nondum potest.Babelfish scripsit / wrote:...num in exsistentiam intellegentis vītae aliīs planētīs crēdat.
Users browsing this forum: No registered users and 4 guests