Illa curricula non eodem modo mihi placent quo fratri, sed scio ea esse utilia ad perficiendam artem qua autocineta tutiora et firmiora efficiantur: temptantur enim novi axes, novae rotae ex cummi factae, novi apparatus quibus autocineta frenari possint, et cetera eiusdem generis.Babelfish scripsit / wrote:...Meō subsequentī curricula autocinetōrum placent - ea spectāre, lūdere apud computatrum et cētera.
Ita esse puto. Perferre nos et obdurare oportet.Kohlensäure scripsit / wrote:...Persona sub me de munia molesta conqueri supervacuum esse putat.
Placet mihi responsum tuum.Babelfish scripsit / wrote:Nōn certus sum ...
Doleo quod nondum hominem vere celebrem cognovi.Quisquis me subsequī vult, eum ōrō dicat num hominem celebrem cognōverit necnē.
O sanctae Pierii montis alumnae! Nihil aliud ego facere soleo nisi alterno pede pulsare terram.Babelfish wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās quārum saltatiōnum passūs sciās, sī ecquid?.
Nequē ego Sed quid est "Pierius Mons"?Bernard wrote:O sanctae Pierii montis alumnae! Nihil aliud ego facere soleo nisi alterno pede pulsare terram.
Nōn satis deambulō Praeferō autem in nātūrā deambulāre, urbs densa est hominibus autocinetīsque.Bernard wrote:Si mihi velis succedere, te oro scribas quo loco maxime tibi placeat deambulare, in urbe, in silva, in litore maris ...?
Salve, Babelfish!Babelfish scripsit / wrote:... Sed quid est "Pierius Mons"? ...
Hanc mihi proposui legem:Babelfish scripsit / wrote:... coffeam theamque cum lacte praefersne bibere?
Salve, Babelfish.Babelfish scripsit / wrote:...nonnē dens sapientiae appellātur?...
Domi satis mihi quidem sunt caloris gradus XX° C vel LXVIII° F, sed plerumque indutus sum etiam veste ex vellere confecta.Babelfish scripsit / wrote:...Sī vis mē subsequī, prīmum te ōrō dicās num additīciās vestēs induere vel domum calefacere praeferās.
Adhuc nullum egi vehiculum huius generis.Babelfish scripsit / wrote:...Mē subsequens quondam autocarrum onerārium ēgit.
Users browsing this forum: No registered users and 8 guests