O ludum iucundissimum! Te ergo suadente, optime vijayjohn, fortiter ludamus!
--------------------------------------------------------------------------------------------------------------
Equidem verbum
consociationis praecipue pertinere censeo ad congregrationem
hominum. Si verba quasi per
notionum nexum (i.e. Anglice:
association of ideas) coniungenda sunt, aptum puto esse vocabulum
conexionis. Nonne ergo praestat dicere:
Ludus conexionis verborum? Conectamus verba animi causa! (i.e. Let us connect words for the sake of amusement!).