Nemo est quin animadvertat hoc loco perpaucos esse quibus placeat Latine scribere. Quod vehementer dolendum est: Lingua enim Latina, nisi ad scribendum loquendumque adhibebitur, paulatim evanescet et in nihilum occidet. Quid ergo fieri oportet ut amplissima illa lingua hoc in foro vires recuperet?