Hello,
I'm looking for someone who understands latin. Is there anyone on this forum who does?
A 1000 thanks.
gib65 wrote:Hello,
I'm looking for someone who understands latin. Is there anyone on this forum who does?
A 1000 thanks.
Augustine wrote:In tanta facilitate rerum et felicitate hominum, absit ut suspicemur, non potuisse prolem seri sine libidinis morbo: sed eo voluntatis nutu moverentur illa membra qua cætera, et sine ardoris illecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est; quando illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea potestas, sicut opus esset, adhiberet; ita tunc potuisse utero conjugis salva integritate feminei genitalis virile semen immitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe via posset illud injici, qua hoc potest ejici. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera relaxaret: sic ad fœtandum et concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque conjungeret.
Users browsing this forum: No registered users and 20 guests