Persona sub me (ludus)

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-08-20, 11:13

Babelfish scripsit / wrote:... - aut differt abacus Rōmānus aliīs abacīs?
Quod sciam, non multum differt.
Mē subsequentem ōrō dicat num opportūnitātem umquam habuerit Latīnē loquī, nōn sōlum scrībere.
Raro, quod non mediocriter doleo; sed is est - nostra scilicet aetate - temporum cursus…

Qui in meum vult locum succedere, eum oro scribat quae sit origo proavorum suorum.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-08-22, 12:46

Slavica est eōrum orīgō; paternī meī proavī parvō dē oppidō, nōmine Drohiczyn - iuxta fīnēs Poloniae, Russiae et Lituaniae - millēsimō octingentēsimō vīcēsimō tertiō annō Hierosolyma veniunt. Māternī autem Israel ex Poloniā veniunt millēsimō nongentēsimō quinquāgēsimō prīmō annō. Ambō saltem latera ab antiquitāte Iudaeam orīginem habent :)

Sī mē vis subsequī, scrībe prīmum sōdes num māgnum calōrem recentibus hebdomadīs sustuleris, sīcut in Israele esset...

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-08-28, 6:14

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, scrībe prīmum sōdes num māgnum calōrem recentibus hebdomadīs sustuleris, sīcut in Israele esset...
Cum abhinc tres annos in terra Israel versarer assuefactus sum solis ardori. Placuit mihi. :D

Si subsequi tibi placet, oro te dicas quo vehiculo saepius in urbe utaris, privato tuo an publico.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-08-28, 17:02

In urbe semper meō propriō agō vehiculō, atque saepissimē inter urbēs, nam pūblica transportātiō in Israele nōn bona est :?

Sī lūdum continuāre vis, scrībe sōdes num prōsae aut poēticae librōs praeferās.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-09-04, 8:59

Babelfish scripsit / wrote:...Sī lūdum continuāre vis, scrībe sōdes num prōsae aut poēticae librōs praeferās.
Et sermo poeticus mihi placet et prosa oratio: magni mihi momenti est id quod libris continetur.

Vin‘ proximum scribere nuntium? Licet, sed oro te dicas quid sentias de alimentis arte genetica procreatis.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-09-11, 19:11

Omninō ea faveō. Responsum meum iīs talia alimenta timentibus - praeferenda est singula mūtātiō singulī cognitī genī miscendō attribūtōrum per trāditiōnālem artificiālem sēlectiōnem...

Sī mē vis subsequī, scrībe sōdes quōmodō nuntiōs recipere praeferās: tēlevisiōnem spectāre, diarium legere, per interrēte vagārī?

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-10-02, 8:19

Assiduus imprimis ego lector sum diariorum, sed placent mihi etiam emissiones radiophonicae.

Quicumque me vult subsequi is dicat quo animali maxime sibi placeat vehi (equo, asino, camelo...?).

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-10-23, 17:05

Pauciens animālibus in praeteritīs vehēbar, et sincērē meīs propriīs pedibus vehī praeferō...

Cuicumque mē subsequī volentī scrībere oportet num nāvī subaquaneā umquam vectus sit.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-10-28, 7:42

Babelfish scripsit / wrote:...scrībere oportet num nāvī subaquaneā umquam vectus sit.
Non eram miles classiarius, qua de causa in conspectum mihi non venerunt partes interiores navium subaquanearum quae nostra aetate construuntur (‚Delphin‘ classis); sed abhinc permultos annos inspexi interiora navis subaquaneae quae bello mundano secundo in usu erat.

Redeamus in terram siccam! :lol: Si me vis subsequi, te oro dicas, utrum, si in regione deserta versaris, sub divo malis dormire an in tentorio.

vijayjohn
Language Forum Moderator
Posts: 14837
Joined: 2013-01-10, 8:49
Real Name: Vijay John
Gender: male
Location: Austin
Country: US United States (United States)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby vijayjohn » 2016-01-13, 20:51

Mālō in tentōriō dormīre. Nōn placet mihi nec sub dīvō nec in terrā dormīre.

Vīn' mē subsequī? Licet, sed prīmum dīc nōbīs nōmen linguae (prater Latinam), quam discis! :)

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2016-02-15, 8:09

Praeceptoribus ego traditus primum linguam didici Latinam, deinde Britannicam, tum Graecam, eamque qua utebantur Xenophon Plato Homerus Thucydides.
-----------------------------------------------------------------------------------
Si me vis subsequi, oro te scribas quem librum legas his ipsis diebus.

User avatar
Antea
Posts: 1422
Joined: 2015-08-23, 10:53
Real Name: c
Gender: female

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Antea » 2016-11-21, 20:47

Lego librum barbaris.

Persona sub me ambulat mundi.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2016-11-30, 11:31

Saluto te, Antea.
Gaudeo quod in hic forum descendisti. :D
Scripsisti Lego librum barbaris et Persona sub me ambulat mundi.
Intellego quidem quid significetur verbis Lego librum et Persona sub me ambulat, sed – ignosce quaeso! - obscura sunt verba barbaris et mundi: errores grammatici.
barbaris] aut dat. plur. aut abl. plur.
Nescio an dicere volueris: Lego librum barbarum?, id est Yo leo un libro bárbaro??
mundi] aut gen. sing. aut nom. plur.
Forsitan dicere volueris: Persona sub me mundum ambulat?, id est La persona debajo de mí es un trotamundos :lol: ??
Vale!

User avatar
Antea
Posts: 1422
Joined: 2015-08-23, 10:53
Real Name: c
Gender: female

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Antea » 2016-12-01, 6:05

Bernard wrote:Saluto te, Antea.
Gaudeo quod in hic forum descendisti. :D
Scripsisti Lego librum barbaris et Persona sub me ambulat mundi.
Intellego quidem quid significetur verbis Lego librum et Persona sub me ambulat, sed – ignosce quaeso! - obscura sunt verba barbaris et mundi: errores grammatici.
barbaris] aut dat. plur. aut abl. plur.
Nescio an dicere volueris: Lego librum barbarum?, id est Yo leo un libro bárbaro??
mundi] aut gen. sing. aut nom. plur.
Forsitan dicere volueris: Persona sub me mundum ambulat?, id est La persona debajo de mí es un trotamundos :lol: ??
Vale!


Librum a barbaris = A book about barbarians (vikings) :hmm:
Persona sub me orbem percurrit :hmm:

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2016-12-01, 8:19

Antea wrote:...Librum a barbaris = A book about barbarians (vikings) :hmm:
Persona sub me orbem percurrit :hmm:

Salve, Antea!
Delevisti quidem errores grammaticos: gratulor, sed uti te oportet praepositione "de": Lego librum de barbaris (de Vicingis).
Placent verba: Persona sub me orbem percurrit. :waytogo:

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2016-12-08, 9:03

Antea wrote:...Persona sub me orbem percurrit.

O di immortales! Si pecuniosus essem, fortasse orbem terrarum percurrerem. :lol:

Persona quae me subsequi vult nobis dicat, utrum in urbe vivat an ruri.

User avatar
Antea
Posts: 1422
Joined: 2015-08-23, 10:53
Real Name: c
Gender: female

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Antea » 2016-12-08, 9:29

Eu vivo civitatem.

Persona sub me amat mare.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2016-12-08, 10:18

Antea wrote:Eu vivo civitatem.
Persona sub me amat mare.
( Scribere te oportebat: (Ego) vivo in civitate. Pronomen personale omitti licet.)

Non amo mare nisi navi conscensa: Navigare necesse est.

Si me vis subsequi, te oro dicas quod carmen memoriter pronuntiare possis.

:wave:

User avatar
Massimiliano B
Posts: 1575
Joined: 2009-03-31, 10:01
Real Name: Massimiliano Bavieri
Gender: male
Location: Lucca
Country: IT Italy (Italia)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Massimiliano B » 2017-02-03, 17:33

Omne aliquid carmen memoriter pronuntiare non possum, sed tantum partes carminum.

Persona sub me linguam latinam loquitur.
Dette er nemlig Formelen, som beskriver Selvets Tilstand, naar Fortvivlelsen ganske er udryddet: i at forholde sig til sig selv, og i at ville være sig selv grunder Selvet gjennemsigtigt i den Magt, som satte det. (This is namely the formula, that describes the condition of the self, when despair is completely eradicated: by relating itself to itself, and by willing to be itself, the self is grounded transparently in the power which constituted it) (Søren Kierkegaard, The sickness unto death)

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2017-02-05, 9:38

Si tanta facilitate loquerer Latine quanta Theodisce, nihil mihi optandum superesset.

Si mihi vis succedere, te oro scribas placeatne tibi lucubrare.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest