Persona sub me (ludus)

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-05-21, 7:09

Babelfish wrote:...Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num linguae novae studēre recenter coeperis necnē.
Contentus ego sum paucis iis linguis quibus usque ad hoc tempus operam dedi.
---------------------------------------------------------------------------------------------------
Quisquis me vult subsequi, is dicat quam applicationem (i. e. rem quae Anglice ‘app’ appellatur) sibi ipsi putet utlilissimam.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-05-29, 17:17

Difficilis est meīs ex lūdīs "utilissimum" sēligere :P Applicātiōnem igitur quam labōre nunc scrībō nōminō, nam salarium prō eā recipiō :mrgreen:

Sī mē vis subsequī, rēspondē sōdes ipsam quaestiōnem, tamen sevērē rēspondēre licet :wink:

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-06-03, 14:56

Tantus quidem applicationum utilium est numerus ut quae mihi ipsi sit utlilissima prorsus nesciam, sed ea carere nolim qua adhibita via mihi monstratur recta.

Quisquis me vult subsequi, is timet ne ingens quando asteroides multa cum hominum strage terrae nostrae impingatur.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-06-05, 16:54

Dē apocalypticīs tālibus scaenariīs rārē putō, nihil dē iīs facere queō utiquē.

Sī mē subsequī vis, tē ōrō dicās num secundam mensam (dulcem) semper post cēnam edās.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-06-10, 10:23

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē subsequī vis, tē ōrō dicās num secundam mensam (dulcem) semper post cēnam edās.
Non semper, sed saepe in convivio sollemni.

Eum qui me vult subsequi oro ut dicat utrum sibi placeat carnem in craticula assare necne.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-06-12, 20:41

Multum placet :yum:

Mē subsequentem ōrō ut dicat quandō consanguineōs suōs nūperrimē vīsitāverit.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-06-19, 18:43

Babelfish wrote:...Mē subsequentem ōrō ut dicat quandō consanguineōs suōs nūperrimē vīsitāverit.
His ipsis diebus. Praeterea una cum Martino filio minore montem media in Germania situm cui nomen est Brocken eadem ascendi via qua saec. XIX usus est Henricus Heine poeta.

Quisquis me subsequi vult, is scribat num computatro utatur ad reperiendum deversorium commodum.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-06-20, 16:18

Sīc. Antequam iter ad Iaponiam factūrī essēmus, dēversōria viā Interrētis reservāvimus.

Sī mē subsequī vis, dic sōdes num semper cum lōdīce dormiās, aestīvīs etiam in noctibus.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-06-23, 14:25

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē subsequī vis, dic sōdes num semper cum lōdīce dormiās, aestīvīs etiam in noctibus.
Nullus somnus sine lodice! :zzz:

Me subsequi tibi non licebit antequam scripseris nodosne nauticos facere possis necne.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-07-10, 16:58

Prīmum eōrum sōlum facere possum :roll:

Mē subsequentem ōrō ut dicat num rūnas Anglōrum legere sciat.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-07-15, 7:11

Babelfish scripsit / wrote:...Mē subsequentem ōrō ut dicat num rūnas Anglōrum legere sciat.
Notae quidem mihi sunt, neque tamen facile a me leguntur.

Si me vis subsequi scribe quaeso placeatne ille tibi cibus qui in Iaponia 寿司 appellatur necne.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-07-17, 21:01

Multum enim placet! :yum:

Sī mē vis subsequī, tē rogāre velim num lexica impressa praeferās aut interrētiālia.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-07-23, 6:58

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, tē rogāre velim num lexica impressa praeferās aut interrētiālia.
Quod ad me attinet, duobus illis librorum generibus soleo uti, idque nullo facto discrimine.

Eum qui mihi vult succedere oro scribat quae sedes aeroplano conscenso maxime sibi placeat: sedes ad fenestrellam sita? sedes ad transitionem sita?

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-07-25, 10:14

Sēdēs ad transitiōnem sitās* praeferō, ut faciliter latrīnam ire queam...

Sī mē vis subsequī, ōrō te dicās quibus aliīs antiquīs linguīs studeās aut sciās.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-07-30, 22:48

Babelfish scripsit / wrote:...Sī mē vis subsequī, ōrō te dicās quibus aliīs antiquīs linguīs studeās aut sciās.
Ut de lingua taceam Latina, litteris addictus sum Graecis. Placet mihi lingua Homeri, Herodoti, Xenophontis, Platonis, Aristotelis ceterorumque sciptorum eius generis.

Vin’ me subsequi? Licet, sed te oro scribas placeatne tibi hominis dimicatio adversus taurum.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-08-01, 16:47

Haud! Mē carnivorum esse confiteor, sed supervacuam crūdēlitātem animalibus dētestor.

Antequam mē subsequāris, ōrō dicās num miniatūrās aeroplanōrum construxeris dum puer fueris.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-08-05, 6:55

Babelfish scripsit / wrote:...Antequam mē subsequāris, ōrō dicās num miniatūrās aeroplanōrum construxeris dum puer fueris.
Puer cum praecipue rebus maritimis delectarer, non aeroplanorum, sed navium bellicarum ex minimis partibus parva composui exempla.

Non prius tibi licebit me subsequi quam dixeris placeatne peregrinanti tibi etiam celeberrima visere sepulcreta vel coemeteria.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-08-07, 18:50

Nesciō :shock: Coemētēria celeberrima esse visitātōrēs attrahere nōn cognōvī... (contrā Mausōlēa).

Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num scorpiōne umquam morsus sīs.

User avatar
Bernard
Posts: 4146
Joined: 2010-11-19, 13:33
Gender: male
Country: DE Germany (Deutschland)

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Bernard » 2015-08-09, 6:51

Babelfish scripsit / wrote:Nesciō ...
:D Addendum: Ecce quaedam urbes, in quibus coemeteria sita sunt celeberrima: Lutetia Parisiorum, Roma, Praga, Florentia, Berolinum. Multos scio esse viatores qui haec coemeteria digna putent esse quae visantur.
Sī mē vis subsequī, tē ōrō dicās num scorpiōne umquam morsus sīs.

Dira scorpionis cuspide nondum vulneratus sum, neque mirum, vivo enim in regione Europae in qua bestiolae illae periculosae lumen vitale non vident.

Cuicumque stat sententia me subsequi is scribat sciatne ad computandum uti abaco Romano.

User avatar
Babelfish
Language Forum Moderator
Posts: 4444
Joined: 2005-07-21, 12:00
Gender: male
Location: רחובות
Country: IL Israel (ישראל / إسرائيل)
Contact:

Re: Persona sub me (ludus)

Postby Babelfish » 2015-08-15, 16:50

Sīc, abacō ūtī sciō atque Rōmānōs numerālēs - aut differt abacus Rōmānus aliīs abacīs?

Mē subsequentem ōrō dicat num opportūnitātem umquam habuerit Latīnē loquī, nōn sōlum scrībere.


Return to “Latin (Latina)”

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest